Dramatis Personae

Libentissime scribo, ut scitis, de vita mea. Fortasse nimis me ipsam amo, quam ob causam placet mihi narrare facta. Hodie autem, quoniam me taedet semper similia scribere, describam homines, quos cognosco. Incipiam, ut soleo, a pueris:

C - gallicus formosissimus. Mater eius est - mendax non sum, quamquam difficile est hoc credere - comitissa. Antequam cognovi eum, minime sciveram adhuc esse comitissas, re vera autem multi nobiles etiam nunc vigent in Europa. Pater eius est argentarius, quoque nobilis, haud vero 'habet titulum', ut dicitur. Pauca scio de ingenio naturaque huius pueri; duco eum esse adulescentem summa vanitate, attamen placet mihi.

Claudia - amicissima mihi, quae nunc habitat in civitate Singapura, procul a me. Nomen ei verum est Claudia, sicut uxor prima Neronis. Discebamus simul tres annos; eo tempore saepe fugiebamus e ludo ut prandium comederemus in tabernis. Neque nobis placebant lectiones linguae Sinicae; cum magister huius disciplinae doceret, semper ibamus ad latrinam. Quandocumque loquor Claudiae, memini me olim fuisse discipulam horribilem. Ne mentiar, etiam nunc odi sermonem Sinicum. Sermones sunt, ut puto, sicut homines. Quidam nobis placent, alii autem nos lacessunt.

- Eum cognovi, cum sederem orans in ecclesia. Polonius est; non pater Opheliae, sed venit de hac terra, quam vocamus Poloniam. Adicit animum mathematicis artibus, sed vult sacerdos fieri. Profecto valde religiosus est, semper legens vitas sanctorum scripturamque. Amicus est mihi, neque possum eum amare, nec volo; mihi enim videtur eum paene sanctum esse.

- Numquam, ut spero, plura scribam de hoc adulescente. Quondam amici fuimus, nunc autem...paene alieni sumus.

T - Eum amo, non autem me amat. Plura certe mox scribam de eo, nam per dies et noctes eum desidero videre et tangere.

- Amor primus ultimusque meus.

No comments:

Post a Comment