Adulescentia Divitis Donaldi

Ut scitis, nonnumquam fabulas longiores scribo; haec est historia Donaldi Trump, qui nunc dux est Civitatum Foederatarum Americae. Volebam vitam totam huius ducis narrare, infeliciter autem otium mihi defuit, quam ob causam tantummodo minimam partem eius adulescentiae in hoc opere exposui. Accipite tamen, carissimi lectores, opusculum hoc, quod spero vobis esse placiturum. 


Donaldus Iohannus, Frederici filius, civis Civitatum Foederatarum Americae, annum agens tertium decimum e ludo pulsus est. Cum Fredericus rogaretur, cur filius expulsatus esset, ait eum pugnacem fuisse. Nimirum puer pugnax magnopere fruebatur tempestate in ludo militari, ibique insignia centurionis gerebat. Dilectu habito, in bello Indosiniensi nescio quo pacto numquam pugnavit; et dixit se calcem malam habuisse, et asseruit fortunam praestitisse. Occupabatur una cum patre in societate, eoque modo primum lucrum petivit. Nunc, ut credo, exponendum mihi est aliquid de maioribus eorum.


Gentem Trump quondam e Germania Novum Eboracum profectam esse multi declarant. Donaldus vero id adhuc negat, dicens immo avum e Suionibus ortum esse. Secundum nepotem quendam, Fredericus primo hoc mendacium finxit, nam inquilini multi patris erant Iudaei. Qui eo tempore si certiores facti essent cauponem Germanum esse, profecto sub tectum eius habitare minime vellent.


Avus iste erat tabernarius et, ex rumore, leno, avia autem prudenter negotiabatur. Condidit mercaturam luculentam nomine ‘Elisabeth Trump & Filius’, qua Donaldus multis post annis dives factus est. Sed redeo ad principium: Fredericus a principio aetatis et re et existimatione magnus erat. Cum usus est operibus matris ad rem augendam, tum quintos liberos produxit. Duae sorores igitur Donaldi sunt, et duo fratres; omnes adhuc vigent, praeter fratrem unum Fredericum minorem, qui mortuus est ob nimium vini potum. Mater horum liberorum Maria Anna nata est in Caledonia, terra quae invenitur in regionibus septentrionalibus super insulam Britanniam. Cum puella esset pauper, laborabat ancilla Novo Eboraco per quattor annos.


Quamquam matrem ex humili genere ortam esse multi tradunt, Donaldus adulescens tamen peritissimus commercii erat. Ubi e ludo exivit, iam ducenta milia sestertium habuit e praediis patris. Annum agens vicesimum tertium septuaginta milia sestertium amisit, comoediam enim in scaenam produxerat, quae infeliciter defuerat. Postea in negotio paterno occupabatur, atque eo modo maxime praestabat ingenio prudentiaque. Eo tempore Donaldus callidum fuisse mihi constat, nam villam unam, quam quingentis milibus sestertiis emerat, sex decies centenis milibus sestertiis vendidit. Sed satis de numeris: pergam nunc, magno cum gaudio, ad amores Donaldi.

Uxor prima huius viri nata est in Bohemia, vel potius dicam, ‘Czechia’. Scio plerosque ita scripsisse: Ivana - hoc nomen enim ei est - athleta praeclarissima patriae erat, quondam etiam cum sodalitate civitatis profecta est ad ludos Olympiacos. Sed ego potissimum credo Petro Pozmeny, cuidam praetori huius terrae, qui inquit:


“Quaenam est ista ‘Ivana’, et cur omnes nos adhuc rogitant de ea? Iam iamque inquisitionem postulabamus, et interrogabamus permultos, neque vero ulla puella huius nominis inventa est in annalibus nostris.”


Nescio igitur quo modo Ivana ad Novum Eboracum pervenerat, pro certo autem scio ibi Donaldum cognovit, et se nupsit ei. Neque fuit Donaldus primus maritus huius mulieris, nam ante haec conubia Ivana se nupserat Alfredo Winkelmeier, venditori villarum. Donaldus, si meministis, quoque villas venditabat. Una cum Ivana assidue aedificabat: eo tempore cum deversorium magnum ‘Hyatt’ condidit, tum lusorium Civitatis Atlanticae machinatus est secundum palatium regis Indiae, quod ‘Taj Mahal’ vocatur.


Monumentum praeclarissimum divitis Donaldi quoque erectum est his annis paucis. Sicut pyramides Aegyptorum, templa Graecorum, et forum Romanorum, magnum opus huius saeculi est ‘Turris Trump.’ O fulcimina, o fenestras! Aedificator ille adhuc vivit una cum liberis in his aedibus, ex quo deducere potestis, quam mirabilis haec turris sit. Certe enim satis pecuniae habet ad alias condendas aedes.


Ivana peperit filiam Ivankam et filios duos, quos vocamus Donaldum Minorem atque Ericum. Nunc omnes tres, laborando in mercatura familiae, lucrum faciunt pro patre. Ut traditur fama, Donaldus magis praefert Ivankam filiam filiis, haec enim vicedux societatis est, atque omnibus videtur mulier summo ingenio. Insuper pulcherrima est; ut Donaldus ipse dixit, ‘Si Ivanka non esset mea filia, eam fortasse seducerem.’


Cum esset uxor Donaldi, Ivana facta est civis Civitatum Foederatum Americae. Ut verum scribam, nos oportet gratias huic feminae agere, quia agnomen ‘Donaldus Ille’ finxit. Infeliciter discordia orta est in arcadia, et fama mox vagabatur Donaldum amare alteram feminam, cui nomen est Maria Maples. Idcirco Ivanka maritum repudiavit, ac librum de hac re scripsit. Donaldus cum certior factus esset se exprobratum ab uxore fuisse, adeo iratus est ut diem diceret Ivanae, atque hoc modo finem concordiae fecit inter uxorem maritumque.


finis

No comments:

Post a Comment